Liber Quartus Regum*

Caput 2: Versus 9

Fiat in.Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Elisaeus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit.RAB.Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus,qui ascendens in, altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibusEphes. 4., illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait:
(* Traductions européennes)